GRASP

GRASP:

  1. Perseus habitābat
  2. Perseus ibi habitābat.
  3. Perseus multōs annōs ibi habitābat.
  4. Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat.
  5. Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et vītam agēbat.
  6. Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et vītam beātam agēbat.
  7. Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et cum mātre vītam beātam agēbat.
  8. Polydectēs Danaēn amābat.
  9. Polydectēs Danaēn magnopere amābat.
  10. Polydectēs volēbat.
  11. Polydectēs in mātrimōnium dūcere volēbat. (idiomatic expression)
  12. Polydectēs Danaēn in mātrimōnium dūcere volēbat.
  13. At Polydectēs Danaēn magnopere amābat, atque eam in mātrimōnium dūcere volēbat.

FULL TEXT:

Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et cum mātre suā vītam beātam agēbat. At Polydectēs Danaēn magnopere amābat, atque eam in mātrimōnium dūcere volēbat. Hoc tamen cōnsilium Perseō minimē grātum erat. Polydectēs igitur Perseum dīmittere cōnstituit. Tum juvenem ad vocāvit et haec dīxit: "Turpe est hanc īgnāvam vītam agere; jamdūdum adulēscēns es. Quō ūsque hīc manēbis? Tempus est arma capere et virtūtem praestāre. Hinc abī, et caput Medūsae mihi refer."