materials for "Perseus is Sent on His Travels"

full text

Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et cum mātre suā vītam beātam agēbat. At Polydectēs Danaēn magnopere amābat, atque eam in mātrimōnium dūcere volēbat. Hoc tamen cōnsilium Perseō minimē grātum erat. Polydectēs igitur Perseum dīmittere cōnstituit. Tum juvenem ad vocāvit et haec dīxit: "Turpe est hanc īgnāvam vītam agere; jamdūdum adulēscēns es. Quō ūsque hīc manēbis? Tempus est arma capere et virtūtem praestāre. Hinc abī, et caput Medūsae mihi refer."