GRASP

GRASP:

  1. Juppiter
  2. Juppiter videt.
  3. Juppiter vīdit.
  4. Juppiter haec vīdit.
  5. Juppiter omnia haec vīdit.
  6. Juppiter cōnstituit.
  7. Juppiter servāre cōnstituit.
  8. Juppiter fīlium suum servāre cōnstituit.
  9. Fīlium suum servāre cōnstituit.
  10. Juppiter haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit.
  11. Juppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit.
  12. Juppiter facit.
  13. Juppiter fēcit.
  14. Juppiter fēcit mare.
  15. Tranquillum Juppiter fēcit mare.
  16. Tranquillum Juppiter fēcit mare, et arcam perdūxit.
  17. Tranquillum Juppiter fēcit mare, et arcam perdūxit ad īnsulam.
  18. Tranquillum Juppiter fēcit mare, et arcam perdūxit ad īnsulam Serīphum.
  19. Tranquillum fēcit mare et arcam perdūxit ad īnsulam Serīphum.
  20. Tranquillum igitur fēcit mare, et arcam perdūxit ad īnsulam Serīphum.
  21. Polydectēs rēx est.
  22. Polydectēs rēx erat.
  23. Īnsulae Polydectēs rēx erat.
  24. Hūius īnsulae Polydectēs rēx erat.
  25. Hūius īnsulae Polydectēs tum rēx erat.
  26. arca
  27. Arca appellitur.
  28. Arca appulsa est.
  29. Arca ad lītus appulsa est.
  30. Danaē
  31. Danaē quiētem capit. (This is an idiomatic expression.)
  32. Danaē quiētem capiēbat.
  33. Danaē in harēnā quiētem capiēbat.
  34. Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaē in harēnā quiētem capiēbat.
  35. Danaē reperītur.
  36. Danaē reperta est.
  37. Danaē ā piscātōre reperta est.
  38. Danaē ā quōdam piscātōre reperta est.
  39. Danaē addūcitur.
  40. Danaē adducta est.
  41. Danaē domum adducta est.
  42. Danaē domum rēgis Polydectis adducta est.
  43. Danaē ā quōdam piscātōre reperta est, et domum rēgis Polydectis adducta est.
  44. Ā quōdam piscātōre reperta est, et domum rēgis Polydectis adducta est.
  45. Post breve tempus ā quōdam piscātōre reperta est, et domum rēgis Polydectis adducta est.
  46. Polydectēs excipit.
  47. Polydectēs excēpit.
  48. Polydectēs mātrem et puerum excēpit.
  49. Polydectēs mātrem et puerum benignē excēpit.
  50. Polydectēs dat.
  51. Polydectēs dedit.
  52. Polydectēs mātrī et puerō dedit.
  53. Polydectēs mātrī et puerō sēdem tūtam dedit.
  54. Polydectēs mātrī et puerō sēdem tūtam in suīs fīnibus dedit.
  55. Polydectēs mātrem et puerum benignē excēpit, et eīs sēdem tūtam in suīs fīnibus dedit.
  56. Ille mātrem et puerum benignē excēpit, et eīs sēdem tūtam in suīs fīnibus dedit.
  57. Danaē accipit.
  58. Danaē accēpit.
  59. Danaē hoc dōnum accēpit.
  60. Danaē hoc dōnum lībenter accēpit.
  61. Danaē grātiās agit. (This is an idiomatic expression.)
  62. Danaē grātiās ēgit.
  63. Danaē rēgī grātiās ēgit.
  64. Danaē prō beneficiō rēgī grātiās ēgit.
  65. Danaē prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit.
  66. Danaē hoc dōnum lībenter accēpit, et prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit.

FULL TEXT:

Juppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit. Tranquillum igitur fēcit mare, et arcam ad īnsulam Serīphum perdūxit. Hūius īnsulae Polydectēs tum rēx erat. Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaē in harēnā quiētem capiēbat. Post breve tempus ā piscātōre quōdam reperta est, et domum rēgis Polydectis adducta est. Ille mātrem et puerum benīgnē excēpit, et eīs sēdem tūtam in fīnibus suīs dedit. Danaē hoc dōnum lībenter accēpit, et prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit.