full text

Juppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit. Tranquillum igitur fēcit mare, et arcam ad īnsulam Serīphum perdūxit. Hūius īnsulae Polydectēs tum rēx erat. Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaē in harēnā quiētem capiēbat. Post breve tempus ā piscātōre quōdam reperta est, et domum rēgis Polydectis adducta est. Ille mātrem et puerum benīgnē excēpit, et eīs sēdem tūtam in fīnibus suīs dedit. Danaē hoc dōnum lībenter accēpit, et prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit.