Practice Quiz: THE ARK

Haec nārrantur ā poētīs Perseō. Perseus fīlius erat Jovis, māximī deōrum; avus ēius Acrisius appellābātur. Acrisius volēbat Perseum nepōtem suum necāre; nam propter ōrāculum puerum timēbat. Comprehendit igitur Perseum adhūc infantem, et cum mātre in arcā līgneā inclūsit. Tum arcam ipsam in mare coniēcit. Danaē, Perseī māter, magnopere territa est; tempestās enim magna mare turbābat. Perseus autem in sinū mātris dormiēbat.